Clementine Vulgate 1598 (Migne 1880)
Psalms Chapter 124
Canticum graduum. [Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat
in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.
Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,
benefac, Domine, bonis, et rectis corde.
Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël !]